monumenta.ch > Plinius > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 27
{V} inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia - namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortalies aeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit - nullumque habere in praeterita ius praeterquem oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sunt aut multa similiter efficere non posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque esse quod deum vocemus. in haec divertisse non fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo.